monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7
Cassianus, Collationes, 3, 23, VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. <<<     >>> VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt.

CAPUT VII. Quod lippis similes sunt, qui se credunt ab omni peccato immunes esse. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Bonum ergo hoc summum (id est, Dei conspectu frui, et Christo iugiter inhaerere) ut perfecte Apostolus possit adipisci, dissolvi optat a corpore, quod caducum et multis fragilitatis suae necessitatibus impeditum non potest a Christi consortio non avelli. Impossibile est enim etiam menti quae tam crebris curis distenditur, tam molestis, tam variis angoribus praepeditur, divino frui semper intuitu. Quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, cui non aliquando ille versutus insidiator illudat?
2 Quis ita solitudinis secreta sectatus, universorum mortalium consortia declinavit, ut numquam cogitationibus superfluis laberetur, et intuitu rerum vel occupatione actuum terrenorum ab illa quae vere sola et bona est Dei contemplatione deciderit? Quis tantum spiritus umquam potuit retinere fervorem, ut non interdum lubricis cogitationibus in ipsa quoque orationis intentione translatus, repente de coelestibus ad terrena corruerit?
3 Quis nostrum, ut caetera pervagationum tempora praetermittam, non illo etiam momento quo Deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore collapsus, etiam per id vel invitus offendat, per quod sperabat veniam delictorum? Quis, inquam, tam exercitus ac vigilans est, ut dum psalmum Deo canit, numquam a Scripturae sensu eius animus abducatur?
4 Quis tam familiaris Deo tamque coniunctus, qui Apostolicum illud imperium, quo sine intermissione orare nos praecipit, vel uno die se gaudeat exsecutum? Quae licet omnia nonnullis qui sunt crassioribus vitiis involuti, levia atque a peccato pene aliena videantur, scientibus tamen perfectionis bonum, etiam minimarum rerum multitudo gravissima est.
5 Velut si in aliquam magnam domum multis instrumentis, vasculis, sarcinis impeditam, unum integra visuum acie perspicacem, alterum cui oculorum lumen obtuderit lippitudo, pariter ponamus ingressos, nonne cum ille cui ad videnda omnia hebes erit obtutus, nihil illic aliud esse aestimet nisi armaria, lectos, scamna, praesepia, et quidquid non tam oculis speculantis, quam manibus palpantis occurrerit; econtra hic qui clarissimo luminum vigore etiam occulta rimatus est, multa illic minutissima, et quae vix possint etiam numero comprehendi, inesse pronuntiet, quae si aliquando in unum cumulum congregentur, paucorum quae ille palpaverat magnitudinem numerositate compensent, aut etiam fortasse transcendant? Ita igitur sancti atque (ut ita dicam) videntes, quibus perfectionis est studium, etiam illa quae velut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semetipsis sagaciter deprehendunt, acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae videtur incuriae, ne tenuis quidem peccati naevo, purae candorem conscientiae fuscaverunt, multis sibi maculis videantur aspergi, si non dicam vanae cogitationis improbitas in atria mentis irrepserit, sed vel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis averterit: Si enim, inquiunt, cum sublimi homini non dicam pro vita ac salute nostra, sed etiam pro alicuius lucri commodo supplicamus, totam in eum et mentis et corporis aciem defigentes, de nutu eius trepida exspectatione pendemus, non mediocriter formidantes, ne quod forte ineptum aut incongruum verbum misericordiam audientis avertat; tum deinde si nobis in foro aut iudicum saecularium tribunalibus constitutis, assistente etiam econtra adversario, in media prosecutione atque conflictu, tussis, screatus, risus, oscitatio, somnus obrepserit, quanta in pernicie nostram vigilantissimus inimicus severitatem iudicis commovebit invidia?
6 Quanto magis cum illi occultorum omnium cognitori pro imminenti perpetuae mortis periculo supplicamus, praesertim cum e diverso callidus seductor pariter et criminator assistat, intenta atque sollicita oratione iudicantis pietas imploranda est? Nec iniuste non solum levi peccato, sed etiam gravissimo crimine impietatis astringitur, qui precem Domino fundens, subito a conspectu eius quasi ab oculis non videntis nec audientis, cogitationis improbae vanitatem secutus abscesserit. Illi autem qui oculos cordis sui contegunt crasso velamine vitiorum, ac, secundum sententiam Salvatoris, videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt, vix in recessibus pectoris sui etiam illa quae magna sunt et capitalia crimina contemplantur, nullas autem cogitationum subreptiones, sed neque illos in se lubricos occultosque pruritus qui mentem tenui atque subtili suggestione compungunt, nec captivitates animae suae possunt purgatis obtutibus intueri, sed inverecundis semper cogitationibus evagantes, nec dolere norunt, cum ab illa contemplatione, quae singularis est, distrahuntur, nec habent quod se doleant amisisse, quippe qui mentem suam ingruentibus, ut libitum est, cogitationibus expandentes, nihil habent propositum quod principaliter teneant, vel quod omnimodis concupiscant.
7 Haec sane nos in hunc errorem causa praecipitat quia ἀναμαρτησίας, id est, impeccantiae ipsius virtutem penitus ignorantes, existimamus nullam omnino culpam ex istis otiosis ac lubricis cogitationum excursibus nos posse contrahere, sed hebetudine stupefacti et velut oculorum caecitate percussi, nihil in nobis nisi crimina capitalia contemplamur, eaque tantummodo credimus evitanda, quae legum quoque saecularium severitate damnantur, a quibus si nos immunes vel paululum senserimus, nihil nobis inesse peccati protinus arbitramur.
8 Proinde ab illo videntium numero segregati, quia minutias multarum sordium quae intra nos aggestae sunt non videmus, nequaquam salubri compunctione mordemur, si sensum nostrum interpellaverit aegritudo tristitiae, nec dolemus vanae gloriae subtili suggestione pulsati, nec de emissa tardius vel tepidius oratione deflemus, nec reputamus ad culpam cur psallentibus vel orantibus nobis aliquid aliud quam ipsa oratio vel psalmus occurrerit; nec illud horremus, quod multa quae vel loqui vel agere coram hominibus pudet, non erubescimus vel ad horam corde concipere, quod divino patere novimus conspectui, nec pollutionem turpium somniorum larga fletuum ablutione purgamus; nec lugemus quod in ipsa eleemosynae pietate, cum vel fratrum necessitatibus subvenimus, vel alimoniam pauperibus ministramus, serenitatem nostrae hilaritatis obnubilat avara cunctatio; nec feriri nos ullo credimus detrimento, cum, derelicta memoria Dei, ea quae sunt temporalia atque corporea cogitamus, ita ut nobis Salomonis illud aptetur eloquium: Ferierunt me, sed non dolui; et deluserunt me, ego autem nescivi.



Cassianus, Collationes, 3, 23, VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. <<<     >>> VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7